

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 1: Versus 11
Quod vides, scribe.Communis admonitio fit Joanni, quae monuit communiter mittere ecclesiae Asiae, per quas intelligendae sunt omnes aliae Ecclesiae. Haec communis admonitio fit usque ibi:Et Angelo Ephesi,etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit.Epheso.Ephesasvoluntas meainterpretatur, vellapsus profundus,velconsilium.